Winnie ille Pu - Milne Alan Alexander (читать книги .txt) 📗
V
Quo in capite Porcellus in heffalumpum incidit
Die quodam, cum Christoporus Robinus, Winnie ille Pu et Porcellus confabulabantur, Christophorus Robinus buccellam, quam manducabat deglutivit et neglegenter dixit: 'Hodie heffalumpum vidi, o Porcelle. 'Quid agebat? rogavit Porcellus.
'Heffalumpabat, dixit Christophorus Robinus. 'Eum me vidisse non puto.
'Olim etiam ego unum vidi, dixit Porcellus. 'Saltem credo unum vidisse, dixit. 'Fortasse autem heffalumpus non erat.
'Ego quoque, dixit Pu, qua facie heffalumpus esset scire cupiens.
'Rari inventu sunt, Christophorus Robinus obiter dixit.
'Rari ad praesens tempus, dixit Porcellus.
'Rari hoc tempore anni, dixit Pu.
Deinde omnes alio de argumento inter se collocuti sunt quoad Pu et Porcellus coniuncte domum ire debebant. Primum, tramitem silvam Centum Jugerum circumdantem carpentes haud multum confabulabantur. Sed postquam ad rivulum pervenerunt, illum mutuis officiis de alio saxo in alium saltantes transgressi sunt et iterum una per ericam ire poterant, amanter ab hoc et ab hac consermonari coeperunt et Porcellus dixit: 'Neque tu is es, qui nescias, nonne Pu? et Pu dixit: 'Mihi crede nihil sentio nisi de sententia tua, o Porcelle' et Porcellus dixit: 'Sed contra nos recordari oportet' et Pu dixit: 'Recte me admones Porcelle etiamsi id per punctum temporis oblitus essem. Deinde autem, cum ad SEX PINOS pervenissent Pu collum, ne quisquam auscultaret, retorquens valde sollemniter dixit:
'Porcelle mi, decrevi aliquid.
'Quid, o Pu, decrevisti?
'Decrevi heffalumpum captare.
Sub haec dicta Pu saepius nutabat et exspectabat Porcellum rogaturum esse: 'Quomodo? aut dicturum: 'Pu, non potes! aut sententiam utilem huiusmodi; sed Porcellus nihil omnino dixit. Porcellus enim desiderabat se primum propositum excogitavisse.
'Pro certo, faciam, dixit Pu, paulisper commoratus, ’insidiis. Insidias astutas debeo tendere et auxilium tuum quoque necesse est, o Porcelle.
’Pu, dixit Porcellus hoc sermone recreatus, 'tibi adjutor accedo ac lubens. Deinde subjunxit: 'Quo tandem modo? et Pu dixit: 'Id est, quod quaeritur: quomodo?’ Deinde ambo ad deliberandum consederunt.
Prima sententia Pui erat foveam profundissimam fodere, quam in foveam heffalumpus transeundo delapsurus esset. .
'Qua de causa? dixit Porcellus.
'Qua de causa quid? dixit Pu.
'Qua de causa delaberetur?
Pu nasum ungula perfricans dixit, heffalumpum forsitan cantiunculam cantitantem ibi ambulaturum esse, coelum num quid pluvias nuntiaret scrutantem, et ea de causa eum foveam non conspecturum, usque ad mediam viam deorsum, cum iam sero esset.
Porcellus dixit, insidias astutas esse, quid vero fieret aqua iam cadente?
Pu nasum iterum fricuit et dixit se de eo nunquam secum reputavisse. Deinceps relaxato in hilaritatem vultu dixit, heffalumpum imbris iam in effusione oculos srcutantes in coelum sublaturum esse, num disserenasceret scire cupientem, quapropter foveam non conspecturum, usque ad mediam viam deorsum, cum iam sero esset.
Porcellus dixit se nunc, sublata dubitatione, insidias astutas existimare.
Quibus verbis elatus Pu heffalumpum iam quasi captum esse censebat, sed unica disceptatio relicta erat, videlicet: ubi Foveam Profundissimam fodere deberent?
Porcellus dixit, optimum locum esse ubi heffalumpus fuisset, antequam in foveam cecidisset unius autem pedis spatio interposito.
'Hoc vero loco nos fodere videbit, dixit Pu.
'Minime, si oculos ad coelum tollit.
'Suspicionem haberet, dixit Pu, 'si forsitan oculos demitteret. Aliquamdiu cogitabat et deinde maeste notavit: 'Opinione asperius est. Credo inde fieri, ut heffalumpi nunquam fere capiantur.
'Scilicet res ita se habet, dixit Porcellus.
Suspiria duxerunt et consurrexerunt; deinde spinis nonnullis vepris e natibus evulsis ad mutua dicta reddenda consederunt. Per hoc omne tempus Pu secum identidem dictitabat: 'Utinam modo mihi alicuius rei in mentem veniat! Sibi persuasum habebat, CEREBRUM SAGACEM heffalumpum captare posse, dummodo modum rectum agendi cognovisset.
'Eum te finge, dixit Porcello, 'qui me capere vellet; quid tum facies?
'Sane, dixit Porcellus, 'egomet hoc modo agam: foveam fodam, vas mellarium in fovea collocem — tu olfacies, odorem secuturus intro. .
'Intrabo. . Pu trepidans dixit, 'sed caute, ne me laedam, vas mellis attingam, primum labrum vasis lambam mente fingens vas hoc tantum continere, scisne? Deinde recedam et mecum cogitem et revertens medio in vase mel lambere incipiam, postea autem. .
'Ita est, illud nihil tua refert. Ibi esees et ego te caperem. Imprimis nobis quaerendum est: quid appetitur a heffalumpis? Puto glandes, nonne? Copiam glandium pro. . agendum expergiscere, inquam, Pu!
Pu, qui somno beato fruebatur nunc illico experrectus est et dixit mel multo illecebrosius esse glandulis. Porcellus dissentiebat; iam disputaturi erant, cum in mentem revocavit, quod si glandes collocarent ipse glandes praebere deberet cum si mel collocarent Pu mellis eius aliquantum dare deberet, et ea de causa dixit: 'Esto, sit mel, neque alio tempore Pu etiam recordatus est et dicturus erat: 'Esto, sint glandes!
'Mel, dixit secum Porcellus cogitabundus quasi iam omnia decreta fuissent, 'egomet foveam fodiam, interea dum tute mel petis.
'Scilicet, dixit Pu et abiit.
Reversus domum ad cellularium iit, sellam conscendit et amplum vas mellis summo de tabulato sumpsit. 'MEL' erat in vase inscriptum, sed ut se ab insidiis muniret pergamenam detraxit ac inspexit et mel esse videbatur. 'Semper autem dubitandum est, dixit Pu. 'Avunculum meum audivi memorantem se olim caseum concolorem vidisse.
Itaque linguam introduxit et primoribus labris sorbebat haud exiguum. 'Vere, dixit, 'est. Est procul dubio mel. Mel merum, dico, usque ad imum vasis fundum. Scilicet, nisi quis ludibrio caseum in fundo collocaverit. Fortasse praestaret procedere. . si forte. . si forte heffalumpi caseum non diligant. . aeque ac ego ipse. . heus! et suspirium ab imo pectore duxit, 'recte credidi. Est mel, usque ad fundum.
Qua de re certior factus vas ad Porcellum retulit, Porcellus autem ex imo foveae profundissimae sursum conversis oculis: 'Habesne? dixit, et Pu dixit: 'Habeo, sed non est vas omnino plenum, et his verbis vas ad Porcellum projecit, et Porcellus dixit: 'Haudquaquam! Tantumne est? et Pu 'Sane' inquit. Ita enim res se habebat. Porcellus igitur vas in solo foveae collocavit, in marginem scandit et ambo conjuncte domum ierunt.
'Valeas, dixit Porcellus, cum tarde ad domum Pui venerunt. 'Et cras mane hora diei sexta apud pinos convenerimus et viderimus quot heffalumporum in fovea forent.
'Hora diei sexta, Porcelle. Habesne funiculum quidem?
'Non habeo. Quorsum funiculo tibi opus est?
'Ad heffalumpos domum conducendos.
'Heus!. . opinor eos sibilo advocari posse!
'Alii possunt, alii nequeunt. De heffalumpis semper dubitandum est. Cura ut bene valeas!
'Vale.
Porcellus domum, 'Transitum Ve' inscriptam properavit dum Pu lectum sternit.
Nonnullas horas post, ultimis noctis tenebris Pu sensu vacui affectus experrectus est. Iam antea aliquoties isto sensu praeditus fuerat et quod significaret, sciebat: ’FAMES’erat. Itaque ad cellularium iit, sellam conscendit, dextram summum ad tabulatum tetendit et invenit nihil!
'Mirum, cogitavit, 'certo scio me hic vas mellis habuisse. Vas plenum, plenum mellis a summo, in vase hoc titulo inscripto: «MEL», ne forte essem nescius vas mel continere. Sane mirum videtur! Deinde ultro citroque commeare coepit, ubi vas esset scire avens et hanc commurmurationem secum murmurans:
Ter istud secum cantitans murmuravit cum repente recordatus est. Ipse ad heffalumpum captandum vas in Fovea Insidiosa collocaverat!
'Malum! dixit Pu. 'Ecce effectus erga heffalumpos benevolentiae. Et iterum cubitum iit.
Sed nihil ei cessatum ducit somnum. Quo magis dormire tentabat, eo minus poterat. Conatus est ovium gregis numerum recensere, quod nonnunquam optimum remedium insomniae est, et quia id haud bene evenit conatus est heffalumpos numerare. Id vero peius erat. Quotienscumque enim heffalumpum censuerat, iste recta via vas mellis Pui agressus est et FUNDITUS EXHAUSIT.
Aliquamdiu in maerore ibi versabatur, sed cum quingentesimus octogesimus septimus heffalumpus labra detergens secum dixit: 'Istud est mel saporis praecipui, nego mihi unquam dulcius fuisse, Pu sese diutius frenos imponere nequivit. Corripuit corpus e stratis, extra domum cucurrit et recta ad sex pinos properavit.
Phoebus adhuc dormitabat, supra silvam autem Centum Jugerum quasi lumen aliquod in coelo indicabat eum mox expergefactum opertorium lecti abjecturum esse. Luce incerta pini solitariae et frigidae videbantur, fovea profunda profundior quam erat adparebat, vas autem mellarium Pui imo in fundo mysticum aliquid erat, mera forma neque aliud. Sed eo appropinquante nares dixerunt id reapse mel esse, ac lingua parata emersit et labra perpolire coepit.
'Malum, dixit nasum in caccabum figens Pu, 'heffalumpus quidem omnia siccavit Deinde autem aliquamdiu meditatus dixit: 'Nullo modo; ipse fui. Oblitus sum.
Sane, maximam partem manducaverat. Sed aliquantulum imo in fundo vasis relictum erat itaque illico rostrum inseruit et lambere coepit. .
Sub idem tempus Porcellus experrectus erat. Simul, secum dixit: 'Heu. Deinde fortiter: 'Sic! postea etiam fortius: 'Ita est, inquit. Sese autem manu fortem esse, non sentiebat, quia verbum reapse in mente suo subsultans erat: 'Heffalumpus.
'Qualis esset adspectus heffalumpi?
'An ferox esset?
'Sibilo advocaretur? Et quomodo veniret?
'Amaret porcos, necne?
'Licet porcos amaret, discerneretne genera?
'Si forte casu contra porcos ferox esset, discerneretne porcos avum 'TRANSITUM VE' vocatum habentes?
Nullum harum interrogationum responsum novit. . et primum suum heffalumpum in hora tandem adspecturus erat!
Licet Pu cum eo iturus esset et omnia iucundiora viderentur comite aliquo — sed putemus heffalumpos contra porcellos et ursos feroces esse! 'Fortasse praestiterit dolorem sani capitis mentiri et praetendere se ad sex pinos ire non posse? 'Sed si dies pulcherrimus esset et nullus heffalumpus in fovea ipse iners in lectulo se continens totum tempus antemeridianum perderet. 'Quid faceret?
Deinde autem rationem prudentem excogitavit. Decrevit secretissime ad sex pinos adrepere, cautissime fundum foveae inspicere an heffalumpus intus esset, speculatum. Si esset, cubitum rediret, sin aliter autem, minime.